Scuolanostra

latino classe terza

Costumi dei Germani
 
Germani multum a Gallorum consuetudine differunt. Nam neque druides habent qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero solos eos ducunt quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit; a parvis labori ac duritiae student. Qui diutissime impuberes (*) permanserunt maximam inter suos ferunt laudem. In fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis rhenonum tegimentis utuntur, magna corporis parte nuda.  


(Cesare)

 

(*)impuberes = casti, non sposati

Cesare muove contro  gli Elvezi

 

Caesari cum nuntiatum esset Helvetios per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab Urbe  proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam Ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia Ulteriore legio una); pontem qui erat ad Genavam iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum.

                                                                                                (Cesare)


                                                                                       

VAI ALLA HOME PAGE